Corpus Cloacopoeticum Classicophilologicum Vindobonense

E latrina in lucem protulit et edidit Agricola Vindobonae 1997

Benevolo lectori Gerardus Alesius s. d.

Quid Camenis cum latrina? Epigramma, quod hac in pagina primo loco positum invenies, hieme annorum 1989/90 in latrina Instituti Philologiae Classicae Universitatis Vindobonensis repertum est cuidam parieti incisum. Quod cum paucos post dies manu indocta deletum sit, tamen responsum (quod infra legitur v. num. 2) evocavit iterumque adscriptum est. Deinde quid factum sit, mirabile est dictu: quasi fonte rupto fluvioque Latinitatis profuso poemate poema sequente intra paucos menses omnes loculi parietes versibus replentur, ut paene nullum spatium relictum sit scribendo idoneum. Ita brevi tempore carmina 1-21 (etiam Graeco sermone duo) panguntur, vere anni 1994 secundo quasi impetu autem carmina 22-32 adduntur, in summa ducentis amplius versibus. Quos quamvis non ita perfectos esse neminem lateat, tamen digni sunt visi, ut in lucem ederentur: id chartulis solutis primum factum est anno 1994 post renovationem Instituti, qua omnia in parietibus carmina perierunt, titulo Corporis Cloacopoetici Classicophilologici Vindobonensis indito. Hanc editionem privatam, cum lectores delectaverit nec tamen in multorum manus pervenerit, nunc denuo exhibendam curant Karin Zeleny et Georg (Agricola) Danek adiumento interretiali usi, quo ad plures lectores via lata facilique pervenire possit. Editionis ratio haec est, ut numeris ordine fere chronologico additis omnia, quae in parietibus exstabant, quam verissime exhibeantur; qua re utile visum est etiam expressiones photographicas tunc temporis, cum versus in situ erant, confectas adponere, quibus vividius vegetiusque Latinae ingeniositatis specimen repraesentetur. Quaeris fortasse, qui sint auctores horum versiculorum. Fuerunt profecto philologiae studentes, minimum octo numero; nonnulli autem ignoti sunt, partim taceri volunt: ergo nomina eorum adferre supersedemus verecunde, excepto quod suspicari licet ipsos editores in nugis suas partes egisse (nec non Robertum quendam Wallisch, quem rerum huius Instituti periti plus satis norunt). Quicumque fuere - gratiam merentur ab omnibus linguae Latinae cultoribus studiosisque, quippe qui rursum demonstraverint hanc paternam Europae linguam iam pridem mortuam morte frui vivacissima. Restat, ut dicatur, cuius argumenti sint - pro Iuppiter! - hoc tantum dicimus: non intret Cato hanc nostram latrinam....

Laetare, lector, valeque.

Vindobonae, mense Iulio an. MMI.

 

ueniam petimus, quod graeca nondum leguntur: computatorium litteras nondum bene didicit.

mox etiam imagines photographicas carminum, ut in latrinae pariete antequam renovaretur exstiterunt, addemus.

 

1)     Villosum futuas melius cunnum mihi crede       
        quam glabrum! Dic cur? Ille fricat coleos!  
    At cunnum lingens caveas ne vellera nares  
     

irritent; nam si sternueris, dominam

 

    quamvis lascivam risu pro semine amoris 5
      implebis, cedent atque ioco veneres.  

Scripsi secundum sententiam Curtii Smolaki prosa dictam

 

2)    Adversum quandam Smolakii sententiam responsum
    Qui tibi vis globulos stimulari, magne fututor,  
          fac virgulta vepresque – apta tibi – futuas.  
    cultis culta placent: hirsutas spernite amicas;  
     

purum habeant cunnum, pura etenim ipsa Venus.

 

                     

3) Responsum responsi  
      Tu, qui haud illepide mea carmina carpere gaudes,       
        quod reprehendere vis, cautius ante legas!  
    Villosum volui cunnum, non spurca cloaca  
     

apta meae Veneri; vellera pura scio.

 

    Cunno villosam, quia non sit culta, puellam   5
      spernis: natura est num tibi culta parum?  
    Pace tua dicam: secum pugnantia cantas.  
      Quod reprehendere vis, cautius ante legas!  

Scripsit Timocles magnus ille fututor

 

4)     O tu qui es tonsus tuque o ter magne fututor,       
        non villis mulier, vincitur arte viri.  

 

 

5)   Quae fecit mala mens ista eructare poemata  
      illuviem foetentem, insipientia, vos,  
    quos plane illepidos foedeque perire necessest  
      et taetro sterco, quem evomuistis, eo?  
    At digiti caveant attingere carmina vestri,  5
      est iam Melpomenes furca parata deae.  

 

6)     Puros esse scias, sint carmina foetida, vates,       
        at nec carmina sunt foetida scripta mihi;  
    sed redolent veneres, quo quidnam – dic age – odore,  
      quid fragrare potest purius et melius?  
    Praeterea qui Musarum vis arbiter esse, 5
      disce Latine nec carmina scribe prius.  
    Nam qui carmina nostra insulse stercora dicis,  
      casus flectere tu stercoris haud potis es!  
    Furcaque Musarum, quam me de monte fugare  
     

cantas, ne culum mordeat, ipse cave!

10

 

 

7)   Carmina qui scribis quae non insulsa fatemur,  
      oh utinam mentem verteres in melius!  
    At tu barbariem perstas defendere prave:  
      est tibi natura femina culta satis.  
    Credo pilosa cupis sit cruribus, hirta puella 5
      alis, sit – tulerit fors ita – barba genis.  
    ”Barbatam?” quaeris: dicis tibi velle fricari  
      testes: et fellans illa puella potest.  

2 verteres: Quid hoc sibi volt, quaerit Timocles.

derigeres melius volui.
At iste meus scriptor nil intelligens contra omne ius fasque peccavit. Doriclytus correxi.

 

8)

    Vis meliora canam, canto tibi iam meliora;       
        Alcmenes audi, docte poeta, preces:  
    ”Nox, remorare, precor, stellas mihi siste fugaces,  
      ne Phoebo cedant sidera clara poli.  
    Heu pulcherrima quaeque fugit perniciter hora, 5
      et quo fit melior, labitur hoc citius.  
    Tuque tui serva lectos, Aurora, mariti,  
      neu, quia nunc spernis languida membra senis,  
    coge alias sua gaudia linquere iam bene mane,  
     

Tithoni thalami cum tibi displiceant.

10
    Abstineas digitos roseos, precor, et requiesce:  
      nos quoque, dum dormis, diva, cubare licet.  
    Iuppiter alte, tuam, pater, obtestor bonitatem,  
      tu regis, alme, polum, tempora tuque tenes.  
    Amphitryon rursus Veneris me munere mulcet, 15
      Amphitryon post tot bella cruenta redux.  
    Exspectata diu nox Amphitryona reportat,  
     

tantaque gaudia fert vix mihi nota prius.

 
    Ne nox haec pereat, precor, alme pater, mihi cursu  
     

tam celeri, qua non carior ulla fuit.

20
    Siste gradum lunae, retine currum quoque Phoebi,  
     

ne, quem bella prius, nunc mihi lux rapiat.

 
    Iuppiter audivit non, ut solet, alto in Olympo,  
     

sed propior lecto, quam putat illa, suo.

 
    Inde libenter vota benigna concipit aure,  25
     

et geminat noctes ter sibi continuas.

 

 

9)

Ad Tim.       
      Carmine doctiloquo quis possit te superare,  
        Pieridum aut coetus cui faveat potius?  
    Non equidem obtrecto, laudo maiora moventem,  
      nec persto: ”Alcmene numne pilosa fuit?”  
    Sed vereor sint magna nimis: non hic locus aptus    5
      magnis: dum mingo perlegere haud potui.  

Doriclytus propria manu

 

10)     Timoklšhj kalÒj: polloˆ dš min ¥ndrej ‡sasin:    
        ¢ll¦ sÝ Dour…kleej: t…j pÒqen e”j ¢ndrîn;  

 

11)

Querela Timoclis       
      Immo te laudare velim, Duriklyte noster,  
        te laurus deceat, nostraque palma tua est!  
    At phantasmata qui possum donare tropaeis?  
      Nam, qui sis, nullo prodere vis pretio.  
    Iam te quaesivi cunctis in bibliothecis,   5
      inque Catulli te pumice quaesiimus.  
    Nunc locus unus, ubi te possim quaerere, restat:  
      latrinae in vaso forte lates olido.  

 

12)     Ille ego qui nolim palmam ferat atra cloaca  
        poscitis ut retegam, dicite, quas tenebras?  
    Cum lepidis versor lepidus, lepidissima canto,  
      et tamen hic lateam? Sic, puto, laedor ego!  

Doriclytus

 

13)     Vicino obsesso, urina urgente coacta  
        intravi mulier innocuum hunc loculum.  
    Carmina perpendens nunc mictum eo semper apud vos:  
      dum corpus levius, grandia mente bibo.  

[3 perpendens: e considerans correctum

 

14)

Ad Doriclytum de puella glabra:       
    Cunnum perpetuo videas sibi radat amica,  
      cunno ne crescat caesaries iterum!  
    Spiniger usque nova lanugine titillatur: 5
      cui venerem placidam reddere num potis es?  

Chloris scripsi

 

15)     Non non iam teneor quin vera ex pectore promam,  
        nec miseri si Orphei sors mihi contigerit:  
    Sunt incommoda multa viris, viridissima Chlori,  
      vestro nam arbitrio plurima dura ferunt:  
    pervigilant, sudant, exorant, carmina cantant, 5
      dummodo sint grati, dum placeant nitidi,  
    nec sibi non radunt – excepto Timocle – barbam  
      (hunc imitare, precor, carmine, non vitiis!):  
    Sunt incommoda multa viris, sint pauca puellis;  
      quae placeant grato, qui studet ipse, viro. 10

Doryklytos

 

16)

Ad Doriclytum       
      Qui mihi vera canis, mi iucundissime amice:  
        respondere vetat vera loci Genius.  
    Ecce canit Chloris tibi quae non cogitet umquam  
      – discant quae hic mendax garriat et reliqui.  
    Quae sint aerumnae quas esse viris bene oportet,

5

      accipias (sed ne credideris temere):  
    Totam pervigilent mihi noctem, corpore toto  
      sudantes somnos fortiter excutiant,  
    effundantque viri vires velut amnis inermis  
      qui simul aestuosum contigit Oceanum, 10
    Oceano, pelago totum qui amplectitur orbem,  
      fervidus et laetus se inserit atque perit.  
    Nil aliud posco – sed quid faciunt inimici?  
      Exorant, iurant – prorsus inutiliter.  
    Lingua tam Veneris ludo feliciter apta 15
      perverse utuntur: basia dent mihi pro  
    verbis (dulcia – nec laedant curta male barba  
      audaces ora aut inferiora loca):  
    Sed quid? Carmina cantant dissona voce perempta  
      et vino et fumo nocte silente mihi,  20
    cum dormire velim seu, non sine amante, cubare.  
      Ast hoc non totum est: deficiunt nec enim  
    vates, qui affectent, iacuit quia mentula segnis,  
      languidulum calamum sollicitare manu  
    (quod de te, Duriclyte, quam minime – decoraris   25
      Alliciente tuo nomine si merito).  
    Sint incommoda plura viris aut plura puellis:  
      haec ut disceptet, Tiresias opus est.  
    – Sed de quadam re, reminiscere, Tiresias iam  
      olim iudicium veridicum exposuit: 30
    Sis memor et placeas. Peramanter vive puellis,  
      nam scis cur Orpheo sors mala contigerit.  

Chloris

 

17)

Timocles valedicit latrinae       
      Nunc, minctoria Musa, vale, repeto mea Tempe:  
        illic dulcis odor, faecis abestque vapor.  
    Tuque vale, paries, quo carmina ludicra scribens  
      exegi monumentum, aere quod levius.  
    Nam mox radentur, quae spurco saepe cachinno 5
      sculpebam: paries frigore castus erit.  
    Atque cavete, viri, nimio ne frigore vestra  
      mentula frigescat, mingere dum cupitis.  

 

18)

N[...] tÍ ™rwtokhrofÒrv       
      KoÚrh mou Man…a katšpine nÒon te lÒgon te:  
        qumÕj g£r moi Ãlq' a”doàj ka… ge m£zwn:  
    ›rpeij sÝ strefqe‹sa kat' Ômmata kal¦ baloàsa  
      ™j lšcoj eÜstrwton: ™kdÚw d' e†mat£ se.  
    ¢spa…reij d pÒdessi m…nunq£ per, oÜ ti m£la d»n:   5
      ¢ll£ ge tšrpwmai æj q£natÒn ge fugèn.  
    tÚnh d' †ppeuson ¥na, ™n filÒthti mige‹sa:  
      ghr£skw d' a”e…: binht…w d polÚ.  
       

`O Peis…binÒj me ™po…hse

 

19)

Ad Timoclen       
      Semper ego mictor tantum semperve cacator?  
        Numquam cur liceat nobis incidere muro  
    elimata parum, mea quae exhortata Camena est?  
      Musa caballinae porrexit pocula faecis.  
    Ergo quid?  Clamo – vox currat ad ultima Tempe – :   5
      ”Latrinae miseror lepidum valedicere Timo-  
    clen. Votum, fugitive cloacopoeta, resolve!”  

     Confessio poetae     

      Si leget hoc, scripsit quod opus Kleophron, Iuvenalis,  
        continuo in tumulo turbinis instar erit.  

 

20)

Ad Chloridem indecentem       
      Templa virilia non intrato obscaena puella,  
        non obtrectato mentulae inotiosae.  

 

21)

Ad       
      ”Abstineat Chloris nec templa virilia tingat  
        versibus obscaenis; non decet!” Ei mihi, cur?  
    Tingi ipsa haud spernit lotio latrina puellae,  
      tingi ipsis muris carminibus liceat.  
    Virgineis manibus tangi latrina virilis  5
      immo cupit, si vos – nonne? – viros redolet.  

Chloris

 

22)

Lampris puella ad viros       
      Olfeci tumidas glandes, praeputia sensi:  
        huc veni quaerens ipsa salax rigidam.  
    Nunc sedeo, digitos mihi dulciter insero cunno,  
      pollice pertracto clitoridemque simul.  
    Iam mea rima madet, gravidumst iam nectare pecten, 

5

      stillat gutta fragrans imbuiturque femur,  
    porta patet late, trepidat mihi vulvula blanda,  
      sed frustra Veneris bella parata mihi!  
    Mentula ubist, nostrae quae instet nunc horrida portae,  
      quaque vehar crissans ad Cyprios apices?

10

 

23)

Timocles Lampridi respondet       
      Quae tu cumque putas obscaeno posse puellam  
        carmine doctiloquis, stulta, placere viris,  
    deciperis valde. Lepido magis ore tenebit  
      femina nostram animam candida, bella, decens!  
    Tu, quae sint thalami, monstrasti nuda pudenda:  5
      quem, quod non lateat, lente aperire iuvet?  
    Spurco laesisti puras nunc carmine Musas.  
      Sed, si vis futui, quidquid aves, habeo.  

 

24)

Chloris Timocli       
      A nimium dura qui rusticus horrida mente  
        verba vibras, non te – di meliora – pudet?  
    Nonne vides ipsas Musas Helicona perosas  
      quotquot sunt avidas iam Trogodon petere?  
    En aperit thalamos et pectora candida virgo: 5
      invalidae, tenerae, perdite, non miseret?  
    Auxilium praestans si ipsus pro carmine nequam  
      venisses, miserae, quod quereretur, erat!  
    At solaciolum instillet Duriclytos ille  
      illi daemoniae blandior et placitus.  10

 

25)

Lampris respondet       
      Chloride non egeo, satis ipsa diserta, patrona,  
        Timoclis et versus laedere nos nequeunt.  
    Nam multos experta viros, rabidos fore scivi,  
      scribere qui solos se licuisse putant  
    obscene. Sed nunc discent et posse puellas 5
      dicere non timide nomine cuncta suo:  
    Deterrere malis quod nos conare querelis  
      vanisque opprobriis, fallere, Phalle, tuis.  
    Ista pati valeo. Sed versus carminis imus  
      (pace tua fatear!) non mihi concoquitur: 10
    Te nos posse putas?! Miseror maiora volentem,  
      Timoclees, flacca cuspide quam poteris.  

 

26)

Timocles Lampridi cedit       
      O quam salsa tua est, Lampris lepidissima, Musa!  
        Vincor femineo, docta, lepore tuo.  
    Luctari nequeo veritus, ne plura iocantes  
      post rigidam et testes nos habuisse neges!  
    Musa faceta, precor, nobis ignosce benigne,    5
      nominis inventi prode tui latebras,  
    ut, quod adhuc secum cogatur ludere quisque,  
      tum demum liceat nos agitare simul.  

 

27)

Puellis salacibus  
      Si miseris cunctis vellem praebere puellis  
        ilia, iam pridem vel mea rupta forent.  
    Non tamen indigna est – quia tam bene carmina condit –  
      Lampris, sed vereor nescioquid lateat:  
    Versus quae scribat stillans, quae fragret odore, 5
      illa mihi Lampris mascula visa nimis.  
    Occurrunt mihi nam per somnos horrida fata:  
      Lamprida ut accedo, nil nisi culus adest.  

Doriklytos

 

28)     Cuncti te poterunt, poteris tu, Timocles, omnes,  
        sed numquam poteris Lamprida noscere tu.  

2 depsere magis pruriet

 

29)

Lampris ad viros       
      Quis quem nunc poterit? Confundor acumine tanto.  
        O utinam potius posse reapse velint.  

 

30)     Mentula non gelida est mea, sed, calidissima Lampris,  
        votum explere tuum femineum dubito.  
    Ut mas, qui cupio similes, cunnos, soror, odi;  
      at mas si fieres, mentula promta foret.  

Lais scripsi

 

31)

Ad Lamprin       
      Quod cupias, Lampris, non vult concedere Lais;  
        atqui quod Lais, promere cur dubitas?  

 

32)

Ad Doriclytum       
      Monstrum ut naturae nuper quod tu cecinisti,  
        barba feminea squalet amica tua.